Hľadaný výraz: Lk 24,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. 2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; 3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 4 Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7 dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”. 8 Et recordatae sunt verborum eius

1

mail   print   facebook   twitter